monumenta.ch > Hieronymus > 2 > sectio 59 > bnf9561.9 > bavPal.lat.823.155 > csg75.384 > csg42.127 > bnf13028.120 > sectio 8 > 8 > sectio 26 > sectio > sectio 28 > sectio 13 > sectio 10 > csg48.238 > sectio 2 > bnf6797.152 > sectio 8 > sectio 48 > sectio 11 > sectio 16 > sectio 27 > sectio 4 > csg232.243 > sectio 55

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 1, 55
Nobis autem quae sic voluistis, et semel suscepimus, incumbit necessitas ita interpretari Scripturas, quomodo leguntur in Ecclesia, et nihilominus Hebraicam non omittere veritatem. Dicitur ergo ad Israel interim secundum litteram, ut vel decem tribus accipiamus in Samaria, vel in commune omnem Israel; quia captivus ductus est populus, et omnis Iudaea ab Assyriis Babyloniisque vastata est, assumant planctum et plorent filios suos.